Jump to content

Barum (Circulus Uelzen)

E Vicipaedia
Wikidata Barum (Circulus Uelzen)
Res apud Vicidata repertae:
Barum (Circulus Uelzen): insigne
Barum (Circulus Uelzen): insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°3′1″N 10°30′58″E
Numerus incolarum: 781
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Bevensen-Ebstorf (commune generale), Bevensen, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 22.25 chiliometrum quadratum, 22.33 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Barum (Circulus Uelzen): situs
Barum (Circulus Uelzen): situs
Domus medio in Baro sita

Barum commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Barum etiam vicus Tätendorf-Eppensen atque Hoystorf villa pertinent. Ab anno 2011 Barum ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.

Ecclesia Bari saeculo 13 aedificata est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Barum pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vicus Tätendorf-Eppensen cum Baro coniunctus est. Anno eodem Barum etiam pars communis generalis Bevensen factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Barum spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!